Latin
Book 7, Chapter 24
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.24.3
Unproofread scanNot analysed yet
item in secundo libro: unus unigenitus deus in corpusculi humani formam sanctae uirginis utero insertus accrescit. qui omnia continet et intra quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. item in eodem libro: angelus testis est, deus nobiscum est, ille qui nascitur. item in libro decimo: nati quoque in hominem ex partu uirginis dei sacramentum docuimus. item in eodem: namque cum in homine deus natus sit, non idcirco natus est, ne deus non maneret. item eiusdem in prooemio expositionis euangelii secundum Matthaeum: erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus deus nostri causa homo natus cognosceretur. item in consequentibus :ad id quod deus erat-, homo, id quod tum non erat, gigneretur. item in eodem: tertium deinceps illud congruum fuit, ut, quia deus homo genitus in mundo, et cetera.