Latin
Book 7, Chapter 24
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.24.4
Unproofread scanNot analysed yet
haec quidem pauca sunt de satis multis, sed tamen uides etiam ex his quae diximus, quod palam et euidenter natum ex Maria deum praedicat. et ubi illud tuum: non potuit creatura parere creatorem, et: quod natum est ex carne, caro est? longum est de singulis personis conuenientia dicere: enumeratio magis quam exsecutio dictorum agenda est, quia sibi ad exsecutionem sui ipsa sufficiunt.