Latin
Book 5, Chapter 11
Cassian, John, Institutiones 5.11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Inpossibile namque est extingui ignita corporis incentiua, priusquam ceterorum quoque principalium uitiorum fomites radicitus excidantur: de quibus singillatim distinctis libellis suo loco donante domino disseremus. nunc propositum nobis est de gastrimargia, id est gulae concupiscentia, contra quam nobis primus conflictus est, disputare. numquam igitur poterit ardentis concupiscentiae stimulos inhibere, quisque desideria gulae refrenare non quiuerit. interioris hominis castitas uirtutis huius consummatione discernitur. numquam enim robustioribus aemulis conluctari posse confides eum, quem in leuiori conflictu conspexeris ab infirmioribus paruisque superari. cunctarum namque uirtutum una natura est, licet in multas diuidi species et uocabula uideatur: sicut auri quoque una substantia est, licet per multa uariaque monilium genera pro artificum uideatur ingenio ac uoluntate distincta. itaque nullam perfecte possidere probabitur, quisque elisus in earum parte dinoscitur.