Latin
Book 5, Chapter 11
Cassian, John, Institutiones 5.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
quo enim modo flagrantes aestus concupiscentiae, qui non sola instigatione corporis, sed etiam mentis uitio succenduntur, extinxisse credendus est, qui aculeos irae cordis solius intemperantia prorumpentes mitigare non potuit? aut quonam modo putandus est carnis animaeque lasciuientes stimulos retudisse, qui superbiae uitium simplex non quiuit euincere? aut quemadmodum credendus est insertam carni luxuriam conculcasse, qui pecuniarum concupiscentiam forinsecus sitam atque alienam a nostra substantia non ualuit abdicare? qua autem ratione bellum carnis et animae triumphabit, qui idoneus non fuit morbum curare tristitiae? quantalibet urbs sublimitate murorum et clausarum portarum firmitate muniatur, posterae unius quam [?] is paruissimae protarum uastabitur. quid enim differt utrum per excelsa moenia et ampla portarum spatia, an per angusti cuniculi latibula perniciosus hostis penetralibus ciuitatis inrepat? ? .