Latin
4.23 to 4.26
Cassiodorus, Cass. Add. II 4.23-26
Not analysed yet
Petrus episcopus Ravennatis ecclesiae dixit: Scriptura, quae in nostra congregatione vulgata est, nullis eam viribus sustineri manifestum est, quia nec canonibus convenit et a laica concepta persona videtur, maxime quia in ea nullus praesul sedis apostolicae interfuisse vel propria subscriptione firmasse monstratur. Eulalius episcopus Syracusanae ecclesiae dixit: Scriptura in sacerdotali concilio recitata evidentissimis documentis constat invalida ,primum, quod contra patrum regulas a laicis quamvis religiosis, quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur umquam adtributa facultas, facta videtur; deinde, quod nullius praesulis apostolicae sedis subscriptione firmata docetur. quod si cuiuslibet provinciae sacerdotes intra suos terminos concilio habito quidquid sine metropolitani sui antistitisve auctoritate statuerint inritum esse debere patres sancti sanxerunt, quanto magis quod, in apostolica sede non extante praesule, qui praerogativa meriti beati apostoli Petri per universum orbem primatum obtinens sacerdotii statutis synhodalibus consuevit tribuere firmitatem, a laicis, licet consentientibus aliquantis episcopis (qui tamen pontifici, a quo consecrari probantur, praeiudicium inferre non potuerunt), praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri. Sancta synhodus dixit: Liquet secundum prosecutionem venerabilium fratrum nostrorum Laurenti Petri Eulali Cresconi Maximi vel Stephani nec apud nos incertum habetur hanc ipsam scripturam nullius esse momenti. quae etiamsi aliqua possit subsistere ratione, modis omnibus in synhodali conventu provida beatitudinis vestrae sententia enervari conveniebat et in inritum deduci, ne in exemplum remaneret praesumendi quibuslibet laicis quamvis religiosis vel potentibus in quacumque civitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a deo cura commissa docetur. Symmachus episcopus dixit: Modo quia deus praesentiam vestram votivam mihi sub qualibet occasione concessit ,volo, si placet, rem fieri firmam, quam credo ecclesiasticis facultatibus convenire, ut agnoscant omnes, quos in me vanus furor excitavit, nihil me magis studere, quam ut salvum esse possit quod mihi est a deo sub dispensatione commissum, sed etiam quibuslibet successoribus deum timentibus gratum esse debeat et ad ecclesiastici custodiam patrimonii pertinere.