Latin
4.27 to 4.31
Cassiodorus, Cass. Add. II 4.27-31
Not analysed yet
Sancta synhodus dixit: Scimus provisionem vestram necessariis studere et ideo in vestra est potestate sequenda disponere. Symmachus episcopus ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Magna quidem venerando et sacerdotali debetur cultura proposito, cui inminet de studio quae recta sunt, non de necessitate disponere. sed quoniam in aliquibus aliena postulantibus vitiorum mater avaritia repudiatis honestatis repagulis totum putat expedire quod licet, et ita, dum praedae inhiat, patientia supernae pietatis abutitur, ut expectantibus correctionem caelo moderante iudiciis se existiment non teneri, et darum sit, quod apud certos in occasionem rapiendi procedat divinae mora sententiae. sed nos, quos pastoralis cura et ecclesiasticae adstringit pro dispensatione credita ratio reddenda substantiae, opus est ut sollicitudinem nostram non solum ad praesentia, sed etiam ad secutura saecula porrigamus, ne ad animae nostrae detrimenta contingat, si hi, qui possunt statutis debere innocentiam, praesumentes de libertate deliquerint, cum religiosa possint et nos et successores nostri potestate fulciri legibus ecclesiasticis servientes. His ergo perpensis mansuro cum dei nostri consideratione decreto sancimus ,ut nulli apostolicae sedis praesuli a praesenti die, donec disponente domino catholicae fidei manserit doctrina salutaris, liceat praedium rusticum, quantaecumque fuerit vel magnitudinis vel exiguitatis, sub qualibet alienatione ad cuiuslibet iura transferre, nec cuiusquam excusentur necessitatis obtentu, quippe cum non sit personale quod loquimur. nec aliquis clericorum vel laicorum sub hac occasione accepta tueatur. sed nec in usum fructum rura aliquibus dari liceat nec data retineri praeter clericos et captivos atque peregrinos, ne malae tractationis ministretur occasio, cum liberalitati mille alia itinera reserventur. Sane tantum domus in quibuslibet urbibus constitutae, quarum statum necesse est expensa non modica sustentari, acceptis, si offerri contigerit, sub iusta aestimatione reditibus et divini timore iudicii commutentur . Pari etiam ecclesiarum per omnes Romanae civitatis titulos qui sunt presbyteri vel quicumque fuerint, adstringi volumus lege custodis, quia nefas dictu est obligatione, qua se per caritatem Christi conectit summus pontifex, ea hominem secundi in ecclesia ordinis non teneri. quicumque tamen oblitus dei et decreti huius inmemor, cuius Romanae civitatis sacerdotes volumus religionis nexibus devinciri, in constitutum praesens committens quicquam de iure titulorum vel ecclesiae superius praefatae quolibet modo praeter aurum, argentum vel gemmas, vestes quoque si sunt vel si accesserint, aliaque mobilia ad ornamenta divina minime pertinentia perpetuo iure, exceptis dumtaxat sub praefata condicione domibus, alienare temptaverit, donator, alienator ac venditor honoris sui amissione multetur.