Latin
4.32 to 4.38
Cassiodorus, Cass. Add. II 4.32-38
Not analysed yet
Praeterea qui petierit aut acceperit vel qui presbyterorum aut diaconorum seu defensorum danti subscripserit, quo iratus deus animas percutit anathemate feriatur sitque accipienti vel subscribenti de personis superius conprehensis, id est quas anathemate feriri censuimus, in statuta poena contubernium, servata quam praemisimus in alienatore vindicta, nisi forte et alienator sibi dum repetit, et qui acceperit celeri restitutione prospexerit. Quod si minore animae suae cura quisquam remedium oblatum forte neglexerit, supra ea poenarum genera, quae superius tenentur adscripta, contra fas si quod conceptum fuerit documentum, universis viribus, quamvis ab initio nullas habuerit, effetetur. sed etiam liceat quibuscumque ecclesiasticis personis vocem contra die tionis afferre et ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit alienata reposcere, nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. huius autem constituti legem in apostolica tantum volumus sede servari, universis ecclesiis per provincias secundum animarum considerationem ,quem proposito religionis convenire rectores earum viderint, more servato. Et subscripserunt I. Caelius Symmaehus episcopus ecclesiae Romanae huic constituto a nobis facto subscripsi 2. Laurentius episcopus sanctae Mediolanensis ecclesiae huic constituto a venerabili papa Symmacho facto subscripsi 3. Petrus episcopus catholicae Ravennatis ecclesiae huic constituto a venerabili papa Symmacho facto subscripsi 4. Eulalius episcopus sanctae ecclesiae Syracusanae huic constituto a venerabili papa Symmacho facto subscripsi