Latin
Reges Latini
Cassiodorus, Chronicum Ad Theodorum Regem 3
Unproofread scanNot analysed yet
Latinus regnavit annis 32. A quo Latini sunt appellati. Hujus imperii anno 25 Troja capta est, ad quem Æneas profugus venit, factusque gener ejus, ei successit in regnum. i£ neas post annos Trojæ captæ regnavit in Italia annis 3. Ascanius lilius ejus regnavit annis 38; qui Alba. num [Cusp. ,Alhain Longam) condidit. Silvius Æneæ filius de Lavinia regnavit annis 29. Hujus temporibus Homerus poeta fuisse memontur. i£neas Silvius regnavit annis 31. Hujus temporibus Hebraeorum rei David Hierosolymis regnat. Latinus Silvius regnavit annis 50. Hujus temporibus Amazones Asiam vastaverunt. Carthago condita est a Carchedone Tyrio, ut quidaa dicunt. Salomon quoque filius David regnans Hierosolymis, templum famosissimum condit. Alba Silvius regnavit annis 39. i£gyplius Silvius regnavit annis 24. Capys Silvius regnavit annis 28. Capetus [Cusp. ,Calpetus] Silvius regoavitannis IS, Tiberinus Silvius regnavit annis 8. Agrippa Silvius regnavit annis 40. Aremulus Silvius regnavit annis 19. Hujus temporibus Lycurgus apud Lacedæmonas jura composuit. Aventinus Silvius regnavit annis 37. A quo mons Romanorum, quia ibi sepultus cst, nomen accepit. Procas Silvius regnavit annis 23. Amulius Silvius regnavit annis 44. Qui fratrem suum Numitorem regno expulit, cujus tempora isti sunt applicita.