Latin
Reges Romani
Cassiodorus, Chronicum Ad Theodorum Regem 4
Unproofread scanNot analysed yet
Romulus regnavit annis 38. A quo Roma coondita est, et ex Latinis Romani sunt [Al. ed. ,conditi] uncupati. Hic primum centum constituit senatores. Hujus temporibus Syracusae et Catina in Sicilla conditae sunt. Numa Pompilius regnavit annis 41. Qui duos menses anno addidit, Januarium et Februarium, cum ante hunc decem tantum menses apud Romanos fuissent. Capitolium quoque a fundamentis construxit. Cujus etiam temporibus sibylla in Samo insignis babita est. Tullus Hostilius regnavit annis 32. Qui primus apud Romanos purpura usus est. Hujus temporibus Chalcedon conditur, et Byxantium, quae nunc Constantinopolis appellatur. Ancus Martius regnavit annis23. Qui sexto deci milliario ib urbe Roma, Ostiam condidit. Tarquinius Priscus regnavit annis 37. Hujus temporibus Massilia in Galliis condita est. Ser. Tullius regnavit annis 54. Qui primus censum Insiluit civium Romanorum. Hujus temporibus apud Persas Cyrus primum regnare caepit. Tarquinius Superbus regnavit annis 75. Hujus temporibus Pythagoras physicus philosophus clarus habetur. Expulso autem Tarquinio, bini consules coeperunt pro uno rege annis singulis administrare rempublicam.