Latin
1.103 to 1.104
Cassiodorus, de Anima 1.103-104
Not analysed yet
Restat nunc, sapientissimi uiri qui floretis ingenio, ut, mole mundi istius salutariter transilita, diuinae misericordiae nosmetipsos uelociter offeramus per quam plenissime illuminatur cogitantis obtutus. Intellegamus eum, diligamus ipsum, et tunc animas nostras uere cognoscimus, si de illius largitate sapiamus. Ipse enim magister potens atque perfectus est qui et uera dicat animae nostrae et quae dixerit, eam faciat illuminata mente conspicere. In schola siquidem Christi cor indocile non potest inueniri qui se ei tota mentis integritate tradiderit, nec ignorare potest quod quaerit nec amittere quod pia remuneratione susceperit. Fit ergo magna, pretiosa, diues anima, cum se ex proprio pauperem esse cognoscit; potens, si humilitatem saluberrimam non declinet, felicissima denique, si seruet in carne quae in aethere superbi angeli probantur amisisse. Ad te enim, sancte Domine, nemo se erigendo peruenit sed potius humiliatus ascendit. Cum altissimus sis, proximior redderis supplicatione curuatis. Nostra tibi humilitas accepta est; amas quod propter te non quaeris, desideras quod non indiges. Ipsa est enim uitae nostrae mater, germana caritatis, aestuantis animae singulare praesidium, contraria debellatrixque superbiae, et sicut illa per diabolum origo criminum, ita ista per te noscitur fons esse uirtutum. Hanc tu, Domine Christe, sic nobilitare uoluisti ut eam non solum praecipere sed etiam suscipere dignareris. Subisti quippe in assumpta hominis natura iudicium qui iudicaturus es mundum; caesus es flagellis qui exaltas et humilias reges; pertulisti in faciem odiosos consputus quem insatiabiliter uidere cupiunt angeli; felle potatus es qui humanum genus sic habuisti dulce ut rerum Dominus naturam serui dignareris assumere; patienter coronam spineam suscepisti qui comples orbem terrarum diuerso flore praemiorum; condicionem subisti mortis qui uitam creaturis tribuisti uniuersis; tantaque fuit in sancta incarnatione humilitas quanta est in diuinitate incomprehensibilis maiestas.