Latin · ~7 min
1.105 to 1.107
Cassiodorus, de Anima 1.105-107
Not analysed yet
Per te enim, admirande Domine, poena facta est aeterna requies, passio remediabilis, mors fidelium salutis introitus. Haec enim perpetue dat uiuere quae solebat extinguere, non iniuria quoniam quae uitam omnium suscepit merito ius peremptionis amisit. Data in dedecore, manet in honore, quando res quae pandebat inferos nunc perducit ad caelos. Vere omnipotens qui et ipsas miserias fecisti potentes, nullus regum egentibus tuis par est, nullae purpurae piscatorum tuorum retibus adaequantur, quando illae in mundanas tempestates impellunt, haec ad litus aeternae securitatis adducunt. Pauper de nobis, diues ex tuo. Factus es socius mortalitatis nostrae ut nos participes redderes aeternitatis tuae. Superbiam humilitate, aculeum leti morte prosternis. Nosti enim bona facere per iniquos, conuertens ad adiutorium quod paratum est ad nocendum, potentius esse diiudicans laesiones ad utilitatem conuertere quam causas malorum radicitus amputare. Nam quomodo beneficiorum tuorum cognoscerentur signa, si et aduersae partis non monstrarentur indicia? XVIII. ORATIO. Tu ergo, Domine iesu Christe, qui sic pro nobis flexus es ut homo fieri dignareris, non in nobis patiaris perire quod decreuisti miseratus assumere. Meritum nostrum indulgentia tua est; dona quod offeram, custodi quod exigas ut uelis coronare quod praestas. Vince de nobis inuidam potestatem quae sic decipit ut delectet, sic delectat ut perimat; hostis dulcis, amicus amarus est. Nosti enim quam feraliter lubricus anguis illabitur, squamis repentibus minutatim corpus omne sollicitat, et ne eius intellegatur aduentus, fixum non habet impressa uaricatione uestigium. Inuidit, pro dolor, tam magnis populis, cum duo essent, et adhuc temporales persequitur quos impio ambitu fecit esse mortales. Se intercipit quod alios decipit, et nullo fine corrigi meretur quia de omnium deceptione damnandus est. Quapropter non possit iniquus ne conualescat interitus, dominatum in nobis non exerceat qui numquam praestiti sed uirtus tua nos possideat quae creauit. Doleat perisse quod fecit, dum nos uiderit perire quos uoluit.