Latin · ~8 min
1.108 to 1.109
Cassiodorus, de Anima 1.108-109
Not analysed yet
Domine, quia in nobis non est quod remunereris sed in te semper est quod largiaris, eripe me a me et conserua me in te. Impugna quod feci et uindica quod fecisti. Tunc ero meus, si fuero tuus. Via sine errore, ueritas sine ambiguitate, uita sine fine, dona noxia odisse et profutura diligere. In te ponam prospera, mihi applicem semper aduersa, quam nihil sim sine te sapiam. Qualis uero te cum possim esse cognoscam. Intellegam qui sum ut ad illud ualeam peruenire quod non sum. Nam sicut praeter te existere non coepimus, ita et sine te esse proficui non ualemus. Omnia uergunt nihilominus in ruinam quae a maiestatis tuae pietate fuerint segregata. Te autem amare, saluari; formidare, gaudere; inuenire, creuisse; amisisse, perire est. Tibi denique nobilius est seruire quam mundi regna capessere, merito, quando ex seruis filii, ex impiis iusti, de captiuis reddimur absoluti. Quapropter contra peccata nostra misericordiae tuae munimen insurgat quae nominis sui testimonio miseris datur; ut trina remunerati condicione sentiamus nobis propitiam trinitatem. Petimus quia iubes, pulsamus quia praecipis, et sine fine conferre mauis qui semper commones ut rogeris. O altitudo pietatis, o clementiae incomprehensa profunditas, cum nemo possit aliquid accipere si resistis, uim te precibus nostris pati posse testaris; merito, quando a iudice petimus ut ad poenale iudicium non uocemur et per legislatoris gratiam speramus eripi ne possimus a promulgata constitutione damnari. Tibi, sancte rex, confidenter dicimus dimitte peccata et concede non debita. Omnis te creatura operis tui bonitate collaudat; debemus tibi quod existimus, obligamur etiam quod cotidiano munere continemur. Gaudeamus et hinc quoque, gloriosissime Domine, quod tua beneficia non irrite postulamus. Tempera, bone artifex, organum corporis nostri ut harmoniae mentis possit aptari, nec sic roboretur ut superbiat, nec sic languescat ut deficiat. Tu nosti quae uere moderata sunt. Vasa tua sic reple prosperis ut capacitas non praebeatur aduersis. Dominetur ratio, seruiat caro, quoniam a te solo potest effici ne fragilitate corporis possis offendi.