Latin
1.11 to 1.15
Cassiodorus, de Anima 1.11-15
Not analysed yet
Restat ut segregatim atque significanter anima hominis dicatur spiritalis substantia quae nullatenus sanguinus effusione consumitur. Nunc de ipsius animae substantia liberius disseramus, quando eam a similitudine nominum necessaria separatione discreuimus. Quapropter imprimis praegnantem rerum definitionem cautissima deliberatione formemus ut consequentia, quae inde potuerint nasci, fide generis sui facillime uideantur agnosci. IV. DE DEFINITIONE ANIMAE. Magistri saecularium litterarum aiunt animam esse substantiam simplicem, speciem naturalem, distantem a materia corporis sui, organum membrorum, et uirtutem uitae habentem. Anima autem hominis est, ut ueracium doctorum consentit auctoritas, a Deo creata spiritalis propriaque substantia, sui corporis uiuificatrix, rationabilis quidem et immortalis, sed in bonum malumque conuertibilis. Editum est quasi parturiale ouum, ubi uita futurae auis pennarumque grata uarietas continetur. Nunc aperiatur in partes, quia hominum consuetudo est facilius discere quae diuisa possunt euidentius elucere. A Deo fieri uel factas animas prudentium nullus ignorat, quando omne quod existit aut creator est aut creatura. Creatrix igitur nulla creata potest esse substantia, quoniam ut ipsa subsistat indiget Deo, et dare non potest alteri subsistentiam quam tantum ut haberet accepit. Superest ut eam uerissime a diuinitate conditam esse fateamur quae sola potest creare mortalia et immortalia. Euidenter enim legitur in salomone: et reuertetur puluis in terram sicut erat, et spiritus reuertetur ad Deum qui dedit eum; et alibi: omnem flatum ego feci. Hanc proinde spiritalem substantiam probabilis et absoluta ratio confitetur, quia, dum omnia corporalia tribus nouerimus lineis contineri, longitudine, latitudine, profunditate, nihil tale probatur in anima reperiri. Deinde quod corpori sociata, quamuis ipsius mole praegrauetur, opiniones rerum sollicita curiositate perpendit, caelestia profunde cogitat, naturalia subtili indagatione uestigat, et de ipso quoque conditore suo ardua nosse desiderat. Quod si esset corporalis, cogitationibus suis spiritalia nec cerneret utique nec uideret. Cesset ergo de eius corporalitate suspicio, quando et definitionem corporis a se omnibus modis reddit alienam et tales causas exquirit, ad quas solus sublimis spiritus peruenire contendit. Hinc est quod et scripturis sanctis iustissime commonetur omnia mundi istius uisualia contemnere; quoniam ipsa incorporea est ut merito ad spiritalia tendat, quibus se similem cognoscit esse formatam.