Latin · ~13 min
1.4 to 1.10
Cassiodorus, de Anima 1.4-10
Not analysed yet
Haec nobis, praestante Deo, ordine custodito responde, ut et nos facile possimus imbui et tu gloriam debeas inuenire doctoris. II. QUID EIS RESPONSUM SIT. Dixi propositiones has non praeceptis regum quae nuper agebantur, sed profundis et remotis dialogis conuenire qui non tam istas aures corporeas sed interioris hominis intentum atque purissimum quaerere probantur auditum. Nec ideo facile posse de ipsa dici, quia per eam innumera nouimus explicari. Oculus enim qui usque ad sidera tendit se uidere non praeualet, et palatus noster, cum diuersa gustu sentiat, cuius ipse sit saporis ignorat. Nares etiam fragrantium corporum uarios odores attrahunt, sed quid oleant ipsae non sentiunt. Cerebrum denique nostrum licet sensum membris reliquis tradat, ipsum tamen sensum legitur non habere. Deinde qualia fatigatus possim disserere qui iam ad laboris terminum auida mente properarem? postremo, tam suaues amici, imponitis iterum cogitare, quod a cogendo dici absoluta cognoscitis ratione constare; praesertim cum haec res a multis disputata sed paene inexplicabilis uideatur esse derelicta. Sed cum his ac talibus ingenia illorum multis allegationibus superare nequiuerim nec mihi concedere meum uelle decreuissent, uictus petii ut me saltem diebus aliquot sustinerent nec praecipitanter quaererent quod plenum difficultatibus imperarent. Quocirca illud mihi accidit Prothei, qui, quod uoluntate non eligebat pandere, constrictus uinculis cogebatur absoluere. Hoc tamen inde tolerabile uisum est, quia de tali re urgebar dicere quae si, Deo fauente, ueraciter exprimatur, et audientem merito recreat et sensum bene persuadentis illuminat. Quapropter, antequam rem ingrediar expetitam, oportet prius nominum similitudines, quasi ramos obuiantes, abscidere ne semitam disputationis nostrae uocabulorum consonantium silua umbrosis imaginibus uideatur intexere. III. QUARE ANIMA DICATUR. Anima igitur hominis proprie dicitur, non etiam pecudum, quia illorum uita in sanguine noscitur constituta. Haec uero, quoniam immortalis est, anima recte appellatur, quasi anema, id est, a sanguine longe discreta, quando et post mortem corporis perfectam eius constat esse substantiam sicut in subsequentibus suo loco declaratur. Alii uero appellatam animam dicunt eo quod animet substantiam corporis sui atque uiuificet. Animus uero dicitur apo tu animu, id est, a uento, quod uelocissima cogitatio eius ad similitudinem uenti motu celeri peruagatur. Fit autem ex appetitu animae pro desiderii eius qualitate commotus. Mens autem dicitur a mene, id est, a luna, quae licet uaria uicissitudine commutetur quadam se tamen in id quod fuit perfecta nouitate restituit; modo enim tribulationibus attenuata, quasi probatur obscura, modo iterum in uigorem naturalem laetitia commeante reparatur. Spiritus itaque triplici modo dicitur. Appellatur enim ueraciter et proprie spiritus nullis indigens, ipse uero a creaturis omnibus indigetur; inspirans quod uult et dispensans omnia prout uult; complens uniuersa, totus in toto, immobilis loco et uoluntate aeternus, cunctaque quae summa sunt singulariter potens. Vocamus et spiritum substantiam tenuem nobisque inuisibilem, creatam, immortalem, quantum illi utiliter datum est ualentem. Tertio, spiritum dicimus per totum corpus emissum atque receptum per quem uita mortalium flatu necessario continetur, nec aliquando otium capiens, iugi mobilitate reparatur. Atque ideo sciendum est animum et mentem proprie animam non uocari, sed quia res istae in anima excellunt interdum per licentiam sic dicuntur. Nec pro anima utique spiritus distincte ponitur quia hoc illi nomen est commune cum ceteris, id est, angelis, potestatibus aeriis, et quaecumque spiritu continentur. Nec iste spiritus ueraciter potest dici anima qui aeris alternatione resoluitur, quando cum pecoribus illi res ista communis est.