Latin
1.35 to 1.37
Cassiodorus, de Anima 1.35-37
Not analysed yet
Nec illud moueat quod apostolus de Christo Domino dicit: qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, et cetera; ibi enim naturam uult intellegi. Ceterum incorporeus deus, qui ubique totus atque incomprehensibilis est, quam potuit habere formam? illud autem quod in euangelio legitur, post huius lucis occasum abrahae sinibus egentem lazarum fuisse susceptum, diuitem uero flammis adurentibus aestuantem guttam postulasse unde eius temperaretur incendium, ideo intellegitur positum ut humani generis rerum ruinosa praesumptio quid formidare debuisset agnosceret. Ceterum nec ille lingua locutus est quam constat esse corpoream, nec ille digitos habuit unde cadentibus guttis incendium diuitis temperare potuisset. Nam et reliqua in hunc modum suscipienda sunt quae lectione simili continentur. Parum est enim quod de creatura ista memorantur ad consuetudinem humani generis instruendam. Ipsum quoque auctorem impassibilem, immutabilem, perenniter uno modo manentem, furere legimus, dormitare frequenter audiuimus, non quod talia possint Domino conuenire, sed ut res aliquae ex humana consuetudine facilius compendiosiusque noscantur. Sic animas, nobis informes, formas legimus frequenter accipere. Solet etiam aliquos permouere si anima non habeat quantitatem, dum eam constet intra corpus hominis contineri; sed si definitionem ueracissimam quantitatis reuocemus in medium, quae res singulas breuiter semper absoluit, facile nobis probata ueritas elucescit. Sic enim arithmetici eam compendiosa ueritate describunt: omnis quantitas aut de continuatis constat ut arbor, homo, et mons, aut de disiunctis ut chorus, populus, uel aceruus, et his similia. Sed cum anima neque de continuatis, neque de disiunctis sit, quia corpus non est, clarum est eam quantitatem penitus non habere, sed ubicumque est, nec formam recipit nec habere nobis dicenda est aliquam quantitatem. Creatori tamen circumstantias earum et quantitates patere posse credendum est, quia omnia sub mensura, numero, et pondere creauit, et ipsi soli sunt nota uere, qui fecit ea, qui mira potentia ipsas quoque cogitationes nostras quasi res uisibiles intuetur, qui innocentis sanguinem audit clamantem; ad postremum, qui nouit omnia et antequam fiant.