Latin
1.38 to 1.42
Cassiodorus, de Anima 1.38-42
Not analysed yet
Tempus est uenire ad uirtutes morales quae sunt ambiendae diuitiae et reuera pretiosus census animarum, quas graeci aretas uocant, quibus contra immunditiam corporalem suam nititur bona conscientia uindicare puritatem. VII. DE UIRTITIBUS EIUS MORALIBUS. Primum aduersum praua uel iniqua iustitiae munimen obiectum est cuius, ut ueteres definire uoluerunt, talis noscitur esse complexio. Iustitia est habitus animi, pro communi utilitate seruatus, suam cuique tribuens dignitatem. Contra confusa et incerta prudentia utiliter adhibetur. Prudentia uero est rerum bonarum et malarum uerax scientia. Contra aduersa uel prospera remedialis opponitur fortitudo. Fortitudo autem est considerata periculorum susceptio et laborum firma perpessio. Contra delectationes igitur illicitas et uoluptates feruidas moderatrix nobis temperantia suffragatur. Temperantia quippe est aduersus libidinem atque alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. His igitur munitionibus diuina opitulatione concessis, uelut quadruplici thorace circumdata, in hoc mundo mortifero salus animae custoditur nec potest a uitiis adiri quae tanta meruit tuitione uallari. Sed hoc uirtutum quadripertitum decus trina (ut ita dixerim) parte completur. Prima est contemplatio quae aciem nostrae mentis extendit ad res subtilissimas intuendas. Secunda, iudicialis quae discretionem boni malique rationabili aestimatione pertractat. Tertia, memoria, cum res inspectae atque deliberatae in animi penetrabilibus fida commendatione reponuntur ut, quasi in quodam conceptaculo, suscipiamus quae frequenti meditatione combibimus. Vestiaria nostra, cum fuerint plena, nihil capiunt; hoc thesaurarium non grauatur oneratum sed, cum multa condiderit, sciendi desiderio plus requirit. Tetigimus supradictas partes quasi harmoniam tricordem: tali enim numero delectatur anima; ipso noscitur gaudere diuinitas. Solent commouere aliqui subtilissimas quaestiones, dicentes: si diuinitas perfectas et rationabiles animas creat, cur aut posito sensu uiuunt infantes aut iuuenes inueniuntur excordes? sed quis non intendat animas paruulorum imbecillitate corporis nec officia sensuum nec ministeria posse explicare membrorum? ut si ignem angusto uase concludas, altum, ut illius moris est, nequit appetere, quia eum artissimum obstaculum constat operire. Tunc enim unicuique rei facultas sua uidetur suppetere, cum illi nihil contrarium praeualet impedire. Sic stultis iuuenibus obuiat quod aut imparilitate partium aut crassitudine humorum materni uteri uitio suscepto, anima inepta nimis habitatione deprimitur et uim suam exercere non praeualet, inconuenientis domicilii sede praepedita; quod stultis accidere hodieque conspicimus quos graeci niniones uocant. Nam ut de usuali quoque dicamus euentu, quam multi morbis accidentibus aut onerato cerebro aut praecordiorum stupore confusi acumen solitae sapientiae perdiderunt. Quanti etiam momentanea laesione mutati sunt? nam et ipse qui celeberrime sapiens habetur, copioso prandio refertus, quam facile in crapulam dilapsus obtunditur, ut uirum illum prudentissime disserentem difficile uel uiuum credas quem se nec mouere posse conspicias. Vnum tamen certissime scio, sapientes nimis felicissimos fieri qui misericordia Domini a talibus aduersitatibus redduntur alieni.