Latin
1.43 to 1.46
Cassiodorus, de Anima 1.43-46
Not analysed yet
Forte sint et aliae causae quae rationabili animae ad motus proprios explicandos aduersum ire uideantur. Ceterum animae nec crescunt cum paruulis nec fatuis aliae uaria discretione tribuuntur, sed sicut immortalitatem iugiter sumunt, ita et rationales esse generaliter sentiuntur. Paruulis enim ratio crescit longa meditatione, non anima. Nunc ad reliqua currente ordine transeamus. VIII. DE UIRTUTIBUS EIUS NATURALIBUS. Virtutes animae naturales quinquepertitas ueteres esse uoluerunt. Prima est in utraque parte sensibilis quae nobis tribuit intellegentiae sensum per quam omnia incorporalia uaria imaginatione sentimus. Facit etiam corporales uigere sensus, id est, uisum, auditum, gustum, odoratum, et tactum quo dura et mollia, lenia asperaque sentimus. Secunda, imperatiua quae iubet organis corporalibus motus diuersos quos implere decreuerit, hoc est, transferri de loco ad locum, uoces edere, membra curuare. Haec exempli causa posuimus ut in his similia dixisse uideamur. Tertiam, principalem, cum ab omni actu remoti, in otium reponimur et, corporalibus sensibus quietis, profundius aliquid firmiusque tractamus. Hinc est quod aetate maturi melius sapere iudicantur quia, senescentibus membris et corporalibus sensibus mollitis, pro maxima parte in consilium transeunt. Vbi dum mens amplius occupatur, robustior uirtute adunationis efficitur, sed iterum desipiunt, cum nimia debilitate deponuntur, quoniam datum est animabus ad tempus suorum sequi corporum necessitates. Quartam, uitalem, id est, calorem animi naturalem, qui nobis propter suum feruorem moderandum aut auras aetherias hauriendo atque reddendo uitam tribuit et salutem. Quintam, delectationem, hoc est appetitum boni malique quem sub iucunditate animus concupiscit. Ecce iterum quadripertita subdiuisione ad sustentationem corporis explicandam pars ista refunditur. Prima est attractiua, rapiens de naturali quod sibi necessarium sentit. Secunda, detentoria, assumpta retinens donec ex his utilis decoctio procuretur. Tertia, translatiua quae accepta in aliud conuertit atque transponit. Quarta, expellitiua quae, ut natura fiat libera, sibi nocitura depellit.