Latin
Chapter 10
Cassiodorus, De Orthographia 10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ex orthographo Caesellio ista collecta sunt. Con propositio, si ad verba a vocalibus incipientia accedat, n consonantem perdit, ut, aequo, coaequo, eo, coeo, ortus, coortus; sin autem ad verba accedat a digamma incipientia, id est, quae u loco consonantis positam retinent, non perdit n litteram, ut, volvo, convolvo, vinco, convinco. Contra evenit in re praepositione; d enim litteram extrinsecus accipit, cum ad vocalem incipientem verbi alicujus accessit: quam d litteram non accipit, si ad digamma, id est u positam loco consonantis accedat, ut, ulcero, redulcero; ago, redigo; eo, redeo; voco, revoco; vinco, revinco. Qui, si una syllaba est, per q litteram scribendum est; ut, qui homo; si duae, per c, ut est, cui homini. Aliquunde, per quun debet scribi, divisio enim illius, aliquo, et unde, hoc est, ex aliquo loco. Sed certe n, non m erit; quia unde ita scribitur. Et aliquobi aeque, ex aliquo enim et ubi est, hoc est, in aliquo loco. Sed hae syllabae, quae litteris q, u, o, constant, non excluduntur, perscribi tamen debent.