Latin
10.2 to 10.3
Cassiodorus, De Orthographia 10.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Re praepositio nonnunquam cum ad consonantes accedit, geminat illas, quod plerumque apud antiquos est, ut duco, redduco; cado, reccido; tuli, rettuli; pello, reppello; do, reddo; lego, rellego, unde relliquias et relligionem scribunt, quod apud poetas ita oportere scribi concesserim, tametsi apud oratores quoque antiquos est: nobis jam decor et lenitas obtinenda est, quae maximus fructus est Latinitatis. Tamtus et quamtus in medio m habere debent: ut quam et tam, unde quamtitas, quamtus, tamtus. Nec quosdam moveat, si non sonat: ita enim supra docui n sonare debere, tametsi in scriptura m positum sit.