Latin
Chapter 2
Cassiodorus, De Orthographia 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Placet etiam Delmatiam scribamus, non Dalmatiam; quoniam a Delminio [ms. ,Delmino] maxima ejusdem provinciae civitate tractum nomen existimatur. Feriae quoque, non fereae scribendae sunt: quia apud antiquos feriae non fereae dicebantur. Actuarii et actarii, utrumque dicitur. Sed actuarii nominantur diversis actibus generaliter occupati; actarii vero scriptores tantum dicuntur actorum. Item aliud est esse Cilonem, aliud Chilonem. Cilones vocantur homines angusti capitis et longi, et k aspirationem non habet: Chilones vero, cum h aspiratione scripti, a brevioribus labiis homines vocitantur; quod est a Graeco vocabulo derivatum, ποφά τά χεάη: unde Achillem quoque ferunt esse nominatum.