Latin
Chapter 2
Cassiodorus, De Orthographia 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Conjux sine n putat Nisus artigraphus esse scribendum: quoniam in genitivo casu facit conjugis. Mihi autem videtur non evellendam exinde hanc litteram, qua sonus enuntiationis exprimitur. Nam quamvis asserat non esse onerandam supervacuis litteris dictionem, ego tamen non fraudandum sonum aestimo suis litteris, quibus integre et plenius [ed. ,integer et plenus] auribus intimatur.