Latin
Chapter 3
Cassiodorus, De Orthographia 3.6
Unproofread scanNot analysed yet
Tres litterae sunt apud Graecos ζ, ξ, ψ; ex his in usum nostrum transtulimus z; item pro ξ, nos x utimur: ψ nullo modo transferri potuit, sed vis ipsius translata est in ps: ut quae per ψ scribuntur, per ps scribamus. In caeteris casibus, aut in bis exeunt, aut in pis: ut, caeleps, caelibis; auceps, aucupis; cinips, ciniphis.