Latin
Chapter 3
Cassiodorus, De Orthographia 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Divisionem praeterea syllabarum ad b s, et p s pertinentem, hanc observabimus: quod ubicunque p s erunt, dividi non possunt; sed ad sequentem aut antecedentem syllabam applicabuntur, tanquam unius litterae potestatem habeant: apstinui, aps, et tenui; apscessi, aps et cessi, apscondo, aps et condo. At ubi b s fuerint, dividantur necesse est; ut: obstupui, obstupeo, obsum, obstrepo. Praeterea b s nunquam conjunctas invenies, non enim possunt facere syllabam, etsi primam quidem vocalem habeant: fallunt quasi ipsae consonent; ut, trabs, quam dicimus trabem. Caeterum si ante vocalem ponantur, nullo modo enuntiationem capiunt: contra p s etiam praepositae sic sonant, ut apud Graecos ψ.