Latin
Chapter 3
Cassiodorus, De Orthographia 3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Praesto nos per o scribimus, veteres per u scripserunt; sed praesto dicendum est, ut, sedulo, et optato, et sortito. Inde et praestolari, non praestulari. Nec mirum est veteres u littera pro o usos, nam et o pro u usi sunt. Poblicum enim, quod nos publicum, et quod nos culpam, illi colpam dixerunt. Supter per p scribendum, non per b. Neglegere per g, non per c scribendum. Eutalium, Eupolim, et alia hujusmodi, quidam per y litteram putaverunt, eo quod Graeca esse dicerent; sed apud nos y littera nunquam vocali conjungitur.