Latin
Chapter 3
Cassiodorus, De Orthographia 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Eamdem rationem puto observandam et in verbis quae praeterito tempore et futuro incertum est p an b habere debeant. Nam sicut in casibus nominum p littera in b commutatur, ut est caeleps, caelibis, ita in temporibus quoque verborum econtrario b in p commutatum videmus; ut scribo, scripsi, scripturus; labor, lapsus, lapsurus; nubo, nupsi, nuptura. Z in antiquis libris Latinorum scripta non est; sed pro illa, duo ss ponebantur, crotalizare, crotalissare. Sed viderint illi qui [ms. ,quod) cum verbis quibusdam integris Graecorum uti in Latina lingua non erubuerunt, erubescendum crediderunt litteras Graecas intermiscere. Nam satius est alienis bene uti quam nostra ineleganter apponere.