Latin
Chapter 4
Cassiodorus, De Orthographia 4.22
Unproofread scanNot analysed yet
Ante praepositio interdum integra manet, ut anteactum, antevenit, antecedit; interdum mutatione in i litteram corrumpitur, ut, antistat, anticipat. Inter praepositio in una voce sequente l littera, r in eamdem mutat, ut, intellego; caeteris litteris sequentibus vocalibus, pro voce integra manet, ut, interius. Cujus, et cui pronomina per q scribebantur, nos autem et ad brevitatem festinavimus scribendi, et illam pinguedinem limare maluimus. Accerso per c, et arcesso per r; sed accerso significat advoco; arcesso, repello, prohibeo. Coqui, Gratus artigraphus per c primam syllabam, secundam per q scribendam putavit; non enim dicimus cocere, sed coquere; ut Virgilius, Apricis coquitur vindemia saxis. V littera in quibusdam partibus orationis vitiose inseritur, ut in eo quod est urguere; urgere enim dicimus, non urguere. Virgil. Urgentur poenis, sine u positum est. Et illud,