Latin
Chapter 4
Cassiodorus, De Orthographia 4.23
Unproofread scanNot analysed yet
Ungere tela manu, ferrumque armare veneno. Nata quominus unguo debeat dici, evidenter apparet; quod nullum verbum est vo terminatum, sive junctim, sive solute, ut non eamdem u servet in praeterito; ut, volvo, volvi; eruo, erui. Ungo vero, non ungui, sed unxi facit: quomodo pingo, pinxi; et tamen non utique nomini quod hinc fingitur, sic insertam videmus …litteram, ut evelli non possit, sicut apud eumdem Virgilium, Et pingues unguine taedas; et in consuetudine usurpatum unguentum dicitur: quod tamen sine u debet scribi. Leprosi, a pruritu nimio ipsius scabiei dicti sunt, et ideo per p scribi debent. Mille numerus, a quibusdam per unum l scribitur, quod milia dicimus, non millia; alii melius perduc ll existimant scribendum.