Latin
Chapter 4
Cassiodorus, De Orthographia 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Traps ab eo quod dicitur trabis, et urps, per p debent scribi, licet Varro per b scribendum putet quod in reliquis casibus b habent. Sed tamen cum ψ littera Graeca nullo modo transferri potuerit in usum nostrum, et vis ejus per p et s litteras scribatur, necessarium est ut ubi ψ Graecum sonat apud nos (quod vitari non potest) per has litteras scribatur, id est p s, licet in obliquis casibus b habeant: ut, caeleps caelibis, urps urbis; item in aliis ipsam retineat: ut, auceps aucupis. Unde apparet in his casibus mutare nos debere p et b, in quibus se etiam ambae consequuntur, interposita vocali. Hanc etiam regulam sequitur in pf, quae et ipsa per p et h constat: ut, cinips, ciniphis, quae in nominativo casu p et s, in aliis casibus per p et h scribitur.