Latin
Chapter 4
Cassiodorus, De Orthographia 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquam, in medio per c, non per d, scribi debet. In compositione enim plerumque d in c commutatur, ut in praepositionibus, accedo, accumulo. Formosus sine n, secunda syllaba scribendum est, ut, arenosus, frondosus, aquosus, herbosus; participia vero habent n, ut tonsus, tunsus, mensus, pransus. Antiquorum nulla observantia fuit, cum n, an sine n scriberent, illi enim tosus, tusus, prasus plerumque scribebant.