Latin
Chapter 4
Cassiodorus, De Orthographia 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
Y Graecum nos in quibusdam in u convertimus, ut Cymas, Cumas, cyminum, cuminum: in quibusdam non vertimus; ut, Syria, Cyriacus, symbolum, sycophanta. Forfices secundum etymologiam debemus dicere et scribere: ut si a filo dicamus, f debeamus ponere, ut forfices, quae sunt sartorum; et si a pilo, per p, ut forpices, quae sunt tonsorum; si a capiendo, per c, ut forcipes, eo quod formum capiant, quae sunt fabrorum; formum enim dixerunt antiqui calidum, unde est formosus.