Latin
Chapter 5
Cassiodorus, De Orthographia 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Adamantio Martyrio de u et b. Va syllaba praefulgens in capite nominis per u vocalem loco positam consonantis scribetur, quoniam apud Latinos haec littera plus valet quam b muta, quia et vocalis est: et dum crassiorem exprimit sonum, transit in consonantium potestatem: ut vates, vanus, vagus, validus, vacuus: exceptis basio, balineo et baculo, a quo bacillus nascitur diminutivus. Illa quoque nomina, quorum secunda syllaba in a litteram desinit, per b mutam scribentur; ut, balathro άσωτο*, balatus (λαχνός, baratrum, barbarus, ac talia.