Latin
Chapter 5
Cassiodorus, De Orthographia 5.11
Unproofread scanNot analysed yet
Buc syllabam in uno reperi solummodo nomine, hoc est bucca, quod per b mutam scribitur. Val, prima syllaba, si quidem l littera fuerit consecuta, per u scribetur; ut valles, et vallum; nam balaena et ballistra per b scribenda sunt. Si vero l non sequatur littera, per b mutam signabitur; ut, balteus, balbus, balvae, id est januae: praeter adverbium valde, eo quod per detractionem i litterae, dictum esse non dubium est; valide enim integra dictio consistit, ut arbitror: et hoc namque evenit de nomine; facit enim validus, validi, valido: ergo valide adverbium facere debet. Unde si voluerimus incorruptam emittere dictionem, primae syllabarum subjaceat regulae.