Latin
Chapter 5
Cassiodorus, De Orthographia 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vel syllaba, si quidem sola permaneat, erit conjunctio disjunctiva, quae per v omnifariam scribetur: si vero caput fuerit nominis, b mutam habeat in scriptura; ut, bellum, bellissimum, et bellaria; praeter Vellus, discretionis gratia. Nam si per u vellus scribatur, genere neutro ac declinatione tertia nuncupetur, ut lanam significet, hoc vellus enim hujus velleris facit; si autem per b mutam notetur, genere masculino ac declinatione secunda declinabitur, ut scitum denuntiet: hic enim bellus, hujus belli, id est, scitus, vel jocosus, per casus declinabitur.