Latin
Chapter 5
Cassiodorus, De Orthographia 5.3
Unproofread scanNot analysed yet
Meminerimus tamen beatum a superiore abhorrere regula, quod primam syllabam nulla sequitur consonans. Et quoniam huic opponitur regulae vehemens, et vehiculum, admonemus hoc facere aspirationem, ut in multis: hic quoque u praelatam videmus, quam poni pro consonante possibile est.