Latin
Chapter 5
Cassiodorus, De Orthographia 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vae diphthongus sive sola est; ut, vae misero mihi, sive cum nomine componit usus; ut vaesanus per u digammon scribitur. Ve producta, similiter in capite nominis constituta, siquidem masculini vel neutri generis erunt nomina, in quibus haec praeposita syllaba per u vocalem pro consonante signabitur; ut, venator, velum, verum, venabulum. Si vero erunt feminina tantummodo, quorum origo a masculino genere venire non cernitur, per b mulam scribentur; ut, besica, belua, bestia: ita tamen, si non duarum fuerint syllabarum, nam mutabunt scripturam: ut, vena, vespa, et his similia. His quoque opponitur beta, quam Graeci σεΰτλον appellant: quoniam in Graeco idem genus observari non potuit.