Latin
Chapter 6
Cassiodorus, De Orthographia 6.1
Unproofread scanNot analysed yet
De mediis syllabis ejusdem Adamantii Martyrii. De syllabis in capitibus nominum positis (quantum potuimus) sine praetermissione tractavimus. Notum enim omnibus esse credo quia necesse est b litteram syllabae praepositam, si consonans fuerit consecuta in quacunque dictione, eam sine dubio scribi; ut blandus, gibbus, χυρτος, braveium, latebrae, tenebrae, atque omnia talia. Nunc rationabiliter mediae syllabae nostrum sortientur laborem.