Latin
Chapter 6
Cassiodorus, De Orthographia 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Va syllaba, in medio nominis posita, per u scribetur; ut avarus, calvare, praeter carbasum, quod nomen Graecum magis quam Latinum arbitror. Ambages enim per b mutam notatur: aut quod praeposita est m littera, aut quod ex duobus corruptis nomen arbitramur compositum, quasi amboactae; unde dicitur etiam ambire. Ergo composita vel appellativa, vel traductitia, sive factitia, id est quae ex aliis facta sunt, notare debemus, ut sequantur prototypa, id est primas positiones, ut novus, novalis, rivus, rivalis; et derivativa ab Alba, Albanus; a silva, silvanus; a privo, privatum; a libo, libatum vel illibatum.