Latin
6.10 to 6.11
Cassiodorus, De Orthographia 6.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Vo syllaba, longa vel brevis, in medio nominis posita, per u scribetur; ut, advocatus, frivolus, devotus, Favonium, divortium. Abortu et subole, regulam propter praepositiones (ut puto) negantibus· Bu syllaba per b mutam notetur certissime; ut, tribunal, robustus, vocabulum, stabulum, ebulum, vestibulum, cunabulum, moribundus, furibundus, atque omnia talia. Avunculo tamen minus regulae connumerato; ideoque formam diminutivi vel derivativi servare minime dubitatur, et quasi venire ab avo demonstratur. Avum vero per u digammon scribi suus locus monstravit. Haec de mediis syllabis.