Latin
Chapter 7
Cassiodorus, De Orthographia 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Item ejusdem Martyrii de ultimis syllabis. Reliquum est ultimis nominum syllabis imponere studium. Va syllaba nominis terminata, siquidem l antelata littera, vel vocalis natura longa in penultima fuerit, per u scribetur: silva, malva, ulva, vulva, clava, uva, stiva, oliva, saliva: praeter balbas, si tamen prior syllaba per b mutam scribetur, discretionis gratia; ideo ne non fores, sed ineffabile voces denuntiet. Nam si per b mutam enuntias, Ουράς, ή τόν πυλώνα άργίΟυρον, significabit, per u digammon ultima scilicet syllaba, de qua et nunc loquimur, scribetur. Tavellas significat. Persius: Balva de nare locutus; si vero haec, id est l, non praefulgeat littera, et una vocalis natura longa non erit penultima, b muta decenter in scriptura tenebit locum: ita tamen, si non a masculino genere nomina fuerint figurata; ut herba, tuba, turba, larba, οαιμόνιον, barba, obba, ποτήρια», gleba, pronuba, orba. Excipiuntur caterva, Minerva, quae disyllaborum hujus regulae superant numerum, habent longam positione penultimam.