Latin
Chapter 7
Cassiodorus, De Orthographia 7.10
Unproofread scanNot analysed yet
Observabimus tamen, si disyllaborum non egressa fuerint numerum, aut penultimam ex una vocali naturaliter longam minus habeant, non mutabunt scripturam; ut, rivus, clivus, acervus, nominativus et caeteri. Sed quia coroebus supergreditur numerum disyllaborum, per b mutam notatur. Sciendum autem quod ideo hanc litteram tenuit in scriptura, vel quia peregrinum nomen, minimeque Latinum existit; vel quod penultimam longam non ex una vocali, sed ex diphthongo meruit. Si vero mobilia vel promiscua fuerint, per u vocalem loco positam consonantis scribentur, ut, novus, nova, novum; saevus, saeva, saevum; cervus, cerva; curvus, curva, curvum; torvus, torva, torvum; et clavus, clava, licet aliam per genera significationem suscipiant; avus, ava; cervus, cerva; flavus, flava: quam similiter alter intellectus sequitur, nisi femininum discretionis gratia per b mutam voluerimus scribere: calvus, calva, et corvus, promiscuum: et hic et haec clavus alterum per genus significans. Orbo, gibbo, probo, subductis a regula, et albo discretionis gratia; nam cum ventrem significat, per digammon u, cum colorem, per b mutam scribetur certissime.