Latin
7.11 to 7.12
Cassiodorus, De Orthographia 7.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum similiter quod hic quoque disyllaborum superantia numerum, eamdem scripturam retineant; ut superbus, superba, superbum; acerbus, acerba, acerbum; et palumbus, promiscue, licet Virgilius feminino genere extulerit, Nec tamen interea raucae tua cura palumbae. Excipitur protervus; nam lascivus per u scribitur, quoniam longam naturaliter penultimam tenuit. Et sciendum quod, sive erunt disyllaba, sive hunc ampliaverint numerum, sive unius, sive trium generum fuerint, si secundam ab ultima longam habeant, omnia per u vocalem pro consonante scribentur, ut, rivus, clivus, flavus, positivus, comparativus, et alia.