Latin
Chapter 7
Cassiodorus, De Orthographia 7.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vax, et vex, et vix, unum tantummodo nomen per unamquamque syllabam reperi terminatum, ut, vivax, vibex, vervex, cervix, quorum mediam per b mutam; quae vero utrinque vel extrinsecus sunt, semper per u significari cognovimus. Reliquas ab his consonantibus insertas vocales Latinum minus accipit [ms. ,abscidit] eloquium. Ea vero quorum solutio superius compromissa est, in tractatu sequenti de b littera trifariam in nomine posita, congrua declinatione patefient.