Latin
Chapter 7
Cassiodorus, De Orthographia 7.14
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendumque est quod neutra, quae a posteritatibus syllabae non veniunt, per u digammon scribentur, ut, ovum, arvum, hervum: excepto libo, id est ποπάνω. Verbi enim ultima syllaba per b mutam scribitur hac de causa, quod a verbere dictum esse veteres existimarunt, cujus rationem in antelatis tradidisse cognoscimur.