Latin · ~6 min
1.15 to 1.21
Cassiodorus, Epistulae Theodericianae Variae 1.15-21
Not analysed yet
VIII. GELASIUS QUINIGESIO ET CONSTANTINO EPISCOPIS. [1] Felix et Petrus ecclesiae Nolanae clerici contumaciter et contra constitutum rebelles ad comitatum filii mei regis putaverunt esse properandum dicentes sibi vim fuisse generatam tacito clericatus officio; et auctoritate promerita contra civilitatem redemptis sibi barbaris supra scriptum episcopum suum gravibus iniuriis et dispendiis affecerunt. proinde necessarium fuit, ut ad eundem dominum filium meum supra dictus frater noster Serenus episcopus convolaret ostensaque fraude secundum beatitudinem temporum suorum vir praecellentissimus filius meus Theodoricus rex ad nostrum contumaces clericos remisit examen. VIIII. PRAECEPTUM REGIS THEODERICI. [1] Domitori orbis, praesuli et reparatori libertatis senatui urbis Romae Flavius Theodericus rex. Pervenit ad nos, patres conscripti, de ecclesiae missa utilitate suggestio et nostrae mansuetudinis grata sacri coetus vestri ordinatio corda pulsavit. et licet post venerabilem synodum ad huiusmodi decreta vestri sufficiat ordinatio sola iudicii, tamen pro vestra huiusmodi praesentibus oraculis dedimus consultatione responsum, ut nulli fas sit ecclesiae cuiuslibet antistiti sub qualibet alienatione de proprietate contractus. usumfructum plane suum cui salva voluerint aequitate praestabunt. neque enim frustrari [debet] sola pontificis voluntate vel cleri peregrinis debita omnibus vel statui ecclesiae res delata. quid enim tam profanum est quam ut in hac largientis parte violetur arbitrium, dum quod ad ecclesiam quisque voluit pertinere, privatae sibi vindicent pro usufructu rei personae contractum. ergo si quis scelestis ausibus interdicta praesumpserit et ultra usumfructum rem tenere cupit episcopo vel clero largiente, alienata res protinus cum fructibus a venerando praesule vindicentur. et cetera. Data V idus Martias Ravenna Venantio v. c. consule. Cassiodorus Christian Latin The Latin Library The Classics Page