Latin · ~7 min
1.5 to 1.14
Cassiodorus, Epistulae Theodericianae Variae 1.5-14
Not analysed yet
III. [GELASIUS] THEODERICO REGI. [1] Magnificentia vestra perpendit sacerdotalis me officii necessitate constringi, ut apud clementiam vestram, quam constat omnia librare sapienter, intercessor accedam. IIII. GELASIUS HERELEUVAE REGINAE. [1] Qui pro victu pauperum domino filio meo excellentissimo regi cum meis litteris supplicaret, Petrum ecclesiae defensorem dirigere properavi. quo veniente sublimitatem quoque tuam salutare non destiti, plurimum deprecans, ut pro vestrae salutis et prosperitatis augmentis egentium causas iuvare dignemini. data V. k. Mar. V. GELASIUS ERELEUVAE. [1] Felicem et Petrum Nolanae ecclesiae clericos surripere potuisse sensibus vestrae sublimitatis admiror, ut contra divinas humanasque leges ecclesiastica privilegia respuentes suppresso nomine clericali ad iudicia publica convolarent, quando imperialibus constitutis inter huiusmodi personas quicquid sedes apostolica censuisset, decretum fuerit oportere servari, non solum domno filio meo, magnifico regi illudentes, veluti laici contra proprium praecepta regia deposcerent sacerdotem, sed etiam adhibitis barbaris sub nomine domus vestrae in eiusdem praesulis sui perniciem necemque saevierint, cum iustis ex causis ante convicti, quod ecclesiasticam pecuniam reddere cogerentur, magna sit eis sui humanitate pontificis quantitas relaxata. quia ergo pervidet vestra sublimitas etiam in apostolicae sedis contumeliam eos fuisse progressos, officio meae salutationis accepto precamur, ut privilegia beati apostoli Petri, quae divinis humanisque legibus concessit antiquitas, nulla patiamini subreptione convelli. VI. GELASIUS THEODERICO REGI. [1] Certum est magnificentiam vestram leges Romanorum principum, quas in negotiis hominum custodiendas esse praecepit, multo magis circa reverentiam beati Petri apostoli pro suae felicitatis augmento velle servari. VII. GELASIUS PAPA GERONTIO ET IOHANNI EPISCOPIS. [1] Frater et coepiscopus noster Serenus tantis est contumeliis appetitus, ut non sine nostra fuerit lacessitus iniuria, quia ad comitatum domini filii nostri regis pro immanitate facti venire compulsus est. hunc ergo omnibus decet a nobis solacii adiuvari, quia cunctis crescit, quicquid in tali causa probatur impensum.