Latin
18 to 28
Cassiodorus, Epistulae Theodericianae Variae 18-28
Not analysed yet
VI. GELASIUS THEODERICO REGI. a 496 Certum est magnificentiam vestram leges Romanorum principum, quas in negotiis hominum custodiendas esse praecepit, multo magis circa reverentiam beati Petri apostoli pro suae felicitatis augmento velle servari. VII. GELASIUS PAPA GERONTIO ET IOHANNI EPISCOPIS. Frater et coepiscopus noster Serenus tantis est contumeliis appetitus, ut non sine nostra fuerit lacessitus iniuria, quia ad comitatum domini filii nostri regis pro immanitate facti venire compulsus est. hunc ergo omnibus decet a nobis solacii adiuvari, quia cunctis crescit, quicquid in tali causa probatur impensum. VIII. GELASIUS QUINIGESIO ET CONSTANTINO EPISCOPIS. Felix et Petrus ecclesiae Nolanae clerici contumaciter et contra constitutum rebelles ad comitatum filii mei regis putaverunt esse properandum dicentes sibi vim fuisse generatam tacito clericatus officio; et auctoritate promerita contra civilitatem redemptis sibi barbaris supra scriptum episcopum suum gravibus iniuriis et dispendiis affecerunt. proinde necessarium fuit, ut ad eundem dominum filium meum supra dictus frater noster Serenus episcopus convolaret ostensaque fraude secundum beatitudinem temporum suorum vir praecellentissimus filius meus Theodoricus rex ad nostrum contumaces clericos remisit examen. VIIII. PRAECEPTUM REGIS THEODERICI. a. 507 (vel 508) Mart. 11 Domitori orbis, praesuli et reparatori libertatis senatui urbis Romae Flavius Theodericus rex. Pervenit ad nos, patres conscripti, de ecclesiae missa utilitate suggestio et nostrae mansuetudinis grata sacri coetus vestri ordinatio corda pulsavit. et licet post venerabilem synodum ad huiusmodi decreta vestri sufficiat ordinatio sola iudicii, tamen pro vestra huiusmodi praesentibus oraculis dedimus consultatione responsum, ut nulli fas sit ecclesiae cuiuslibet antistiti sub qualibet alienatione de proprietate contractus. usumfructum plane suum cui salva voluerint aequitate praestabunt. neque enim frustrari debet sola pontificis voluntate vel cleri peregrinis debita omnibus vel statui ecclesiae res delata. quid enim tam profanum est quam ut in hac largientis parte violetur arbitrium, dum quod ad ecclesiam quisque voluit pertinere, privatae sibi vindicent pro usufructu rei personae contractum. ergo si quis scelestis ausibus interdicta praesumpserit et ultra usumfructum rem tenero cupit episcopo vel clero largiente, alienata res protinus cum fructibus a venerando praesule vindicentur. et cetera.