Latin
9 to 17
Cassiodorus, Epistulae Theodericianae Variae 9-17
Not analysed yet
Item, nobilitatem tuam magis ac magis commonemus, ut se ab ecclesiasticis causis et rebus abstinere dignetur et permittas omni exagitatione cessante religionis regulam custodiri ,praecipue cum te alterius communionis non dubium sit, nec personam tuam debeas rebus ad te non pertinentibus qualibet intentione miscere, ne nos conpellas, ut supra diximus, ad domnum filium meum regem haec omnia missa relatione referre, quia, cum ipse pro sua sapientia causis ecclesiasticis in nullo velit esse contrarius, iustum est, ut quicumque sub illius regno vivit, quod facit rex magnificus imitetur, ne videatur supra illius tendere voluntatem. III. GELASIUS THEODERICO REGI. a 495 Magnificentia vestra perpendit sacerdotalis me officii necessitate constringi, ut apud clementiam vestram, quam constat omnia librare sapienter, intercessor accedam. IIII. GELASIUS HERELEUVAE REGINAE. Qui pro victu pauperum domino filio meo excellentissimo regi cum meis litteris supplicaret, Petrum ecclesiae defensorem dirigere properavi. quo veniente sublimitatem quoque tuam salutare non destiti, plurimum deprecans, ut pro vestrae salutis et prosperitatis augmentis egentium causas iuvare dignemini. data V. k. Mar. V. GELASIUS ERELEUVAE. a. 496 Felicem et Petrum Nolanae ecclesiae clericos surripere potuisse sensibus vestrae sublimitatis admiror, ut contra divinas humanasque leges ecclesiastica privilegia respuentes suppresso nomine clericali ad iudicia publica convolarent, quando imperialibus constitutis inter huiusmodi personas quicquid sedes apostolica censuisset, decretum fuerit oportere servari, non solum domno filio meo, magnifico regi illudentes, veluti laici contra proprium praecepta regia deposcerent sacerdotem, sed etiam adhibitis barbaris sub nomine domus vestrae in eiusdem praesulis sui perniciem necemque saevierint ,cum iustis ex causis ante convicti, quod ecclesiasticam pecuniam reddere cogerentur, magna sit eis sui humanitate pontificis quantitas relaxata. quia ergo pervidet vestra sublimitas etiam in apostolicae sedis contumeliam eos fuisse progressos, officio meae salutationis accepto precamur, ut privilegia beati apostoli Petri, quae divinis humanisque legibus concessit antiquitas, nulla patiamini subreptione convelli.