Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum X
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.10.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quoniam quae perfecisti destruxerunt: justus autem quid fecit? Idem de ipsis haereticis dicit, destruxisse illos legem Domitii, cum interpretationibus falsis Scripturas sanctas lacerare moliuntur: convertentes in quorumdam necem, quae a Domino prophetata sunt ad salutem. Subjungitur etiam defensio Domini Christi: dicit enim, si homines voluerunt aequitatem iniqua interpretatione subvertere, cur accusant eum qui juste loculus est? Errores enim non de praecepto trahunt, sed de nequissima sua voluntate concipiunt.