Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum X
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.10.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Dominus in templo sancto suo; Dominus in coelo sedes ejus. Exprobratis his qui falsa sentiunt de religione verissima, ad secundum caput propheta pervenit, in quo jam judicia Domini dicit esse ventura; ul humana perversitas saltem se considerata Domini districtione recorrigat. Et ut innocentem decipi aliquis non putaret impune, Dominum dicit in unoquoque religioso consistere; sicut ait Apostolus: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Et sciat haereticus a Deo se posse disperdi, a quo noscuntur corda recte credentium possideri. Coelum enim sanctos viros significat, quos praesentia majestatis suae Divinitas insidere dignatur. O quam pulchre suboritur laus re illaesa! Qualis enim honor, qualis est gloria suscipere Creatorem, quem non est dubium bonos semper invisere?