Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum X
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.10.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Non est improborum derogatio cogitanda, quando Dominus justum requirit et impium, qui omnia sub veritate discernit. Quod ideo dicitur, ut hominum desideria, opiniones fatuae non seducant; sed unusquisque circumspiciet conscientiam suam, de qua novit solum Dominum ferre judicium. Sequitur brevis et manifesta sententia. Quid est diligere iniquitatem? odisse animam suam. Sic enim se persequitur, qui diabolum sequitur, dum illas semitas commeare vult, quae ad poenarum loca fugienda perducunt.